Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
II C Vulgate 8:1  notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
II C Vulgate 8:2  quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
II C Vulgate 8:3  quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
II C Vulgate 8:4  cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
II C Vulgate 8:5  et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
II C Vulgate 8:6  ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
II C Vulgate 8:7  sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
II C Vulgate 8:8  non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
II C Vulgate 8:9  scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
II C Vulgate 8:10  et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
II C Vulgate 8:11  nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
II C Vulgate 8:12  si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
II C Vulgate 8:13  non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
II C Vulgate 8:14  in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
II C Vulgate 8:15  qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
II C Vulgate 8:16  gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
II C Vulgate 8:17  quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
II C Vulgate 8:18  misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
II C Vulgate 8:19  non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
II C Vulgate 8:20  devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
II C Vulgate 8:21  providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
II C Vulgate 8:22  misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
II C Vulgate 8:23  sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
II C Vulgate 8:24  ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum