II CORINTHIANS
Chapter 12
II C | Vulgate | 12:1 | si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini | |
II C | Vulgate | 12:2 | scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum | |
II C | Vulgate | 12:4 | quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui | |
II C | Vulgate | 12:6 | nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me | |
II C | Vulgate | 12:7 | et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet | |
II C | Vulgate | 12:9 | et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi | |
II C | Vulgate | 12:10 | propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum | |
II C | Vulgate | 12:11 | factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum | |
II C | Vulgate | 12:12 | signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus | |
II C | Vulgate | 12:13 | quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam | |
II C | Vulgate | 12:14 | ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis | |
II C | Vulgate | 12:15 | ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar | |
II C | Vulgate | 12:18 | rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis | |
II C | Vulgate | 12:19 | olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem | |
II C | Vulgate | 12:20 | timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos | |