Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 10
II C Vulgate 10:1  ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
II C Vulgate 10:2  rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
II C Vulgate 10:3  in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
II C Vulgate 10:4  nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
II C Vulgate 10:5  et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
II C Vulgate 10:6  et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
II C Vulgate 10:7  quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
II C Vulgate 10:8  nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
II C Vulgate 10:9  ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
II C Vulgate 10:10  quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
II C Vulgate 10:11  hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
II C Vulgate 10:12  non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
II C Vulgate 10:13  nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
II C Vulgate 10:14  non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
II C Vulgate 10:15  non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
II C Vulgate 10:16  etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
II C Vulgate 10:18  non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat