II CORINTHIANS
Chapter 2
II C | VulgSist | 2:2 | Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? | |
II C | VulgSist | 2:3 | Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. | |
II C | VulgSist | 2:4 | Nam ex multa tribulatione, et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas: non ut contristemini: sed ut sciatis, quam charitatem habeam abundantius in vobis. | |
II C | VulgSist | 2:5 | Si quis autem contristavit me, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. | |
II C | VulgSist | 2:7 | ita ut econtrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. | |
II C | VulgSist | 2:9 | Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. | |
II C | VulgSist | 2:10 | Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, | |
II C | VulgSist | 2:12 | Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, | |
II C | VulgSist | 2:13 | non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. | |
II C | VulgSist | 2:14 | Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: | |
II C | VulgSist | 2:15 | quia Christi bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt: | |
II C | VulgSist | 2:16 | aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? | |