II CORINTHIANS
Chapter 3
II C | VulgHetz | 3:1 | Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis? | |
II C | VulgHetz | 3:2 | Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: | |
II C | VulgHetz | 3:3 | manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. | |
II C | VulgHetz | 3:5 | non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: | |
II C | VulgHetz | 3:6 | qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. | |
II C | VulgHetz | 3:7 | Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, quæ evacuatur: | |
II C | VulgHetz | 3:9 | Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium iustitiæ in gloria. | |
II C | VulgHetz | 3:10 | Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. | |
II C | VulgHetz | 3:13 | et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur, | |
II C | VulgHetz | 3:14 | sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, (quoniam in Christo evacuatur) | |
II C | VulgHetz | 3:15 | sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. | |