II PETER
Chapter 1
II P | Vulgate | 1:1 | Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi | |
II P | Vulgate | 1:3 | quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute | |
II P | Vulgate | 1:4 | per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem | |
II P | Vulgate | 1:5 | vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam | |
II P | Vulgate | 1:6 | in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem | |
II P | Vulgate | 1:8 | haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione | |
II P | Vulgate | 1:9 | cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum | |
II P | Vulgate | 1:10 | quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando | |
II P | Vulgate | 1:11 | sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi | |
II P | Vulgate | 1:12 | propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate | |
II P | Vulgate | 1:13 | iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione | |
II P | Vulgate | 1:14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi | |
II P | Vulgate | 1:15 | dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis | |
II P | Vulgate | 1:16 | non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis | |
II P | Vulgate | 1:17 | accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui | |
II P | Vulgate | 1:19 | et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris | |
II P | Vulgate | 1:20 | hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit | |