II PETER
Chapter 2
II P | Vulgate | 2:1 | fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem | |
II P | Vulgate | 2:3 | et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat | |
II P | Vulgate | 2:4 | si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari | |
II P | Vulgate | 2:5 | et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens | |
II P | Vulgate | 2:6 | et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens | |
II P | Vulgate | 2:8 | aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant | |
II P | Vulgate | 2:9 | novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare | |
II P | Vulgate | 2:10 | magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes | |
II P | Vulgate | 2:11 | ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium | |
II P | Vulgate | 2:12 | hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt | |
II P | Vulgate | 2:13 | percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum | |
II P | Vulgate | 2:14 | oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii | |
II P | Vulgate | 2:15 | derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit | |
II P | Vulgate | 2:16 | correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam | |
II P | Vulgate | 2:17 | hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur | |
II P | Vulgate | 2:18 | superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur | |
II P | Vulgate | 2:19 | libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est | |
II P | Vulgate | 2:20 | si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus | |
II P | Vulgate | 2:21 | melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato | |