Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
II S VulgSist 8:1  Factum est autem post haec percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim.
II S VulgSist 8:2  Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
II S VulgSist 8:3  Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
II S VulgSist 8:4  Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
II S VulgSist 8:5  Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
II S VulgSist 8:6  Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
II S VulgSist 8:7  Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
II S VulgSist 8:8  Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David aes multum nimis, de quo fecit Salomon omnia vasa aurea in templo: et mare aeneum, et columnas et altare.
II S VulgSist 8:9  Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
II S VulgSist 8:10  et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea:
II S VulgSist 8:11  quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
II S VulgSist 8:12  de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
II S VulgSist 8:13  Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in Valle Salinarum, caesis decem et octo millibus et in Gebelem ad viginti tria millia:
II S VulgSist 8:14  et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
II S VulgSist 8:15  Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
II S VulgSist 8:16  Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
II S VulgSist 8:17  et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
II S VulgSist 8:18  Banaias autem filius Ioiadae super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant.