II TIMOTHY
Chapter 3
II T | VulgCont | 3:2 | erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, | |
II T | VulgCont | 3:3 | sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, | |
II T | VulgCont | 3:6 | ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: | |
II T | VulgCont | 3:8 | Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, | |
II T | VulgCont | 3:9 | sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. | |
II T | VulgCont | 3:10 | Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, | |
II T | VulgCont | 3:11 | persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. | |
II T | VulgCont | 3:13 | Mali autem homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes. | |
II T | VulgCont | 3:14 | Tu vero permane in iis, quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris. | |
II T | VulgCont | 3:15 | Et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem, quæ est in Christo Iesu. | |
II T | VulgCont | 3:16 | Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in iustitia: | |