Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Isai VulgClem 39:1  In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
Isai VulgClem 39:2  Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isai VulgClem 39:3  Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Isai VulgClem 39:4  Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Isai VulgClem 39:5  Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum.
Isai VulgClem 39:6  Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Isai VulgClem 39:7  Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isai VulgClem 39:8  Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !