Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 40
Isai VulgClem 40:1  Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
Isai VulgClem 40:2  Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isai VulgClem 40:3  Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isai VulgClem 40:4  Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Isai VulgClem 40:5  et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isai VulgClem 40:6  Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Isai VulgClem 40:7  Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :
Isai VulgClem 40:8  exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Isai VulgClem 40:9  Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
Isai VulgClem 40:10  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isai VulgClem 40:11  Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
Isai VulgClem 40:12  Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
Isai VulgClem 40:13  Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
Isai VulgClem 40:14  cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?
Isai VulgClem 40:15  Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
Isai VulgClem 40:16  Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
Isai VulgClem 40:17  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
Isai VulgClem 40:18  Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
Isai VulgClem 40:19  Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
Isai VulgClem 40:20  Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isai VulgClem 40:21  Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
Isai VulgClem 40:22  Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
Isai VulgClem 40:23  qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
Isai VulgClem 40:24  Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isai VulgClem 40:25  Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.
Isai VulgClem 40:26  Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isai VulgClem 40:27  Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
Isai VulgClem 40:28  Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
Isai VulgClem 40:29  Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isai VulgClem 40:30  Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
Isai VulgClem 40:31  qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.