Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Isai VulgClem 1:1  Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.
Isai VulgClem 1:2  Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgClem 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgClem 1:4  Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgClem 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
Isai VulgClem 1:6  A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgClem 1:7  Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgClem 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.
Isai VulgClem 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgClem 1:10  Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
Isai VulgClem 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
Isai VulgClem 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?
Isai VulgClem 1:13  Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.
Isai VulgClem 1:14  Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
Isai VulgClem 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Isai VulgClem 1:16  Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,
Isai VulgClem 1:17  discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgClem 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgClem 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Isai VulgClem 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgClem 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isai VulgClem 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgClem 1:23  Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Isai VulgClem 1:24  Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgClem 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgClem 1:26  Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
Isai VulgClem 1:27  Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
Isai VulgClem 1:28  Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isai VulgClem 1:29  Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
Isai VulgClem 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgClem 1:31  Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.