ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 22
Isai | VulgClem | 22:1 | Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ? | |
Isai | VulgClem | 22:2 | Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. | |
Isai | VulgClem | 22:3 | Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt. | |
Isai | VulgClem | 22:4 | Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; | |
Isai | VulgClem | 22:5 | dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. | |
Isai | VulgClem | 22:7 | Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. | |
Isai | VulgClem | 22:8 | Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. | |
Isai | VulgClem | 22:9 | Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, | |
Isai | VulgClem | 22:11 | Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. | |
Isai | VulgClem | 22:12 | Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; | |
Isai | VulgClem | 22:13 | et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur. | |
Isai | VulgClem | 22:14 | Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. | |
Isai | VulgClem | 22:15 | Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum : | |
Isai | VulgClem | 22:16 | Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. | |
Isai | VulgClem | 22:17 | Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te. | |
Isai | VulgClem | 22:18 | Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. | |
Isai | VulgClem | 22:21 | et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. | |
Isai | VulgClem | 22:22 | Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. | |
Isai | VulgClem | 22:23 | Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. | |
Isai | VulgClem | 22:24 | Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. | |