ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 9
Isai | VulgClem | 9:1 | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. | |
Isai | VulgClem | 9:2 | Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. | |
Isai | VulgClem | 9:3 | Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. | |
Isai | VulgClem | 9:4 | Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. | |
Isai | VulgClem | 9:5 | Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. | |
Isai | VulgClem | 9:6 | Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. | |
Isai | VulgClem | 9:7 | Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc. | |
Isai | VulgClem | 9:9 | Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes : | |
Isai | VulgClem | 9:10 | Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. | |
Isai | VulgClem | 9:12 | Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. | |
Isai | VulgClem | 9:13 | Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. | |
Isai | VulgClem | 9:14 | Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. | |
Isai | VulgClem | 9:15 | Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. | |
Isai | VulgClem | 9:16 | Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati. | |
Isai | VulgClem | 9:17 | Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. | |
Isai | VulgClem | 9:18 | Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. | |
Isai | VulgClem | 9:19 | In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet. | |
Isai | VulgClem | 9:20 | Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam. | |