Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Isai VulgClem 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgClem 17:2  Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgClem 17:3  Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgClem 17:4  Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
Isai VulgClem 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgClem 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Isai VulgClem 17:7  In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
Isai VulgClem 17:8  et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
Isai VulgClem 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta.
Isai VulgClem 17:10  Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ;
Isai VulgClem 17:11  in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgClem 17:12  Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgClem 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgClem 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.