ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 66
Isai | VulgClem | 66:1 | Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meæ ? | |
Isai | VulgClem | 66:2 | Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? | |
Isai | VulgClem | 66:3 | Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. | |
Isai | VulgClem | 66:4 | Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. | |
Isai | VulgClem | 66:5 | Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum : Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. | |
Isai | VulgClem | 66:6 | Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. | |
Isai | VulgClem | 66:8 | Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ? | |
Isai | VulgClem | 66:9 | Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus. | |
Isai | VulgClem | 66:10 | Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : | |
Isai | VulgClem | 66:11 | ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. | |
Isai | VulgClem | 66:12 | Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. | |
Isai | VulgClem | 66:13 | Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. | |
Isai | VulgClem | 66:14 | Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt : et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. | |
Isai | VulgClem | 66:15 | Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis : | |
Isai | VulgClem | 66:16 | quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino, | |
Isai | VulgClem | 66:17 | qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem : simul consumentur, dicit Dominus. | |
Isai | VulgClem | 66:18 | Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam. | |
Isai | VulgClem | 66:19 | Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ; | |
Isai | VulgClem | 66:20 | et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus : quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. | |
Isai | VulgClem | 66:22 | Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. | |
Isai | VulgClem | 66:23 | Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato : veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. | |