Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Isai VulgClem 5:1  Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Isai VulgClem 5:2  Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Isai VulgClem 5:3  Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
Isai VulgClem 5:4  Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
Isai VulgClem 5:5  Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
Isai VulgClem 5:6  Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
Isai VulgClem 5:7  Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.
Isai VulgClem 5:8  Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ ?
Isai VulgClem 5:9  In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
Isai VulgClem 5:10  Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isai VulgClem 5:11  Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis !
Isai VulgClem 5:12  Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
Isai VulgClem 5:13  Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isai VulgClem 5:14  Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
Isai VulgClem 5:15  Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isai VulgClem 5:16  Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isai VulgClem 5:17  Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
Isai VulgClem 5:18  Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
Isai VulgClem 5:19  qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
Isai VulgClem 5:20  Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
Isai VulgClem 5:21  Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isai VulgClem 5:22  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
Isai VulgClem 5:23  qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
Isai VulgClem 5:24  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isai VulgClem 5:25  Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isai VulgClem 5:26  Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ : et ecce festinus velociter veniet.
Isai VulgClem 5:27  Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
Isai VulgClem 5:28  Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
Isai VulgClem 5:29  Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isai VulgClem 5:30  Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.