Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Isai VulgClem 2:1  Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
Isai VulgClem 2:2  Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
Isai VulgClem 2:3  et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isai VulgClem 2:4  Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
Isai VulgClem 2:5  Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Isai VulgClem 2:6  Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
Isai VulgClem 2:7  Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
Isai VulgClem 2:8  Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Isai VulgClem 2:9  Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
Isai VulgClem 2:10  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Isai VulgClem 2:11  Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Isai VulgClem 2:12  Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
Isai VulgClem 2:13  et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
Isai VulgClem 2:14  et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
Isai VulgClem 2:15  et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
Isai VulgClem 2:16  et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
Isai VulgClem 2:17  et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;
Isai VulgClem 2:19  et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgClem 2:20  In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
Isai VulgClem 2:21  Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isai VulgClem 2:22  Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.