Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Isai VulgClem 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
Isai VulgClem 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgClem 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgClem 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isai VulgClem 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Isai VulgClem 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgClem 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
Isai VulgClem 24:8  cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Isai VulgClem 24:9  Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgClem 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
Isai VulgClem 24:11  Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Isai VulgClem 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgClem 24:13  Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgClem 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgClem 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Isai VulgClem 24:16  A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isai VulgClem 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
Isai VulgClem 24:18  Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
Isai VulgClem 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
Isai VulgClem 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
Isai VulgClem 24:21  Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;
Isai VulgClem 24:22  et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgClem 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.