Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 57
Isai VulgClem 57:1  Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus.
Isai VulgClem 57:2  Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgClem 57:3  Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
Isai VulgClem 57:4  Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
Isai VulgClem 57:5  qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?
Isai VulgClem 57:6  In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?
Isai VulgClem 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgClem 57:8  Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgClem 57:9  Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgClem 57:10  In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.
Isai VulgClem 57:11  Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgClem 57:12  Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgClem 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgClem 57:14  Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgClem 57:15  Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgClem 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgClem 57:17  Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgClem 57:18  Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
Isai VulgClem 57:19  Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgClem 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.