JAMES
Chapter 4
Jame | VulgSist | 4:1 | Unde bella, et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? | |
Jame | VulgSist | 4:2 | Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. | |
Jame | VulgSist | 4:3 | Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. | |
Jame | VulgSist | 4:4 | Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. | |
Jame | VulgSist | 4:5 | An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis? | |
Jame | VulgSist | 4:6 | Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. | |
Jame | VulgSist | 4:8 | Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. | |
Jame | VulgSist | 4:9 | Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. | |
Jame | VulgSist | 4:11 | Nolite detrahere alterutrum fratres mei. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex. | |
Jame | VulgSist | 4:13 | Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: | |
Jame | VulgSist | 4:15 | Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. | |