Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next
Chapter 1
Jame VulgSist 1:1  Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
Jame VulgSist 1:2  Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
Jame VulgSist 1:3  scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
Jame VulgSist 1:4  Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Jame VulgSist 1:5  Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
Jame VulgSist 1:6  Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
Jame VulgSist 1:7  non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Jame VulgSist 1:8  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Jame VulgSist 1:9  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
Jame VulgSist 1:10  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit:
Jame VulgSist 1:11  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
Jame VulgSist 1:12  Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Jame VulgSist 1:13  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
Jame VulgSist 1:14  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Jame VulgSist 1:15  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Jame VulgSist 1:17  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Jame VulgSist 1:18  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.
Jame VulgSist 1:19  Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Jame VulgSist 1:21  Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Jame VulgSist 1:22  Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
Jame VulgSist 1:23  Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo:
Jame VulgSist 1:24  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Jame VulgSist 1:25  Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
Jame VulgSist 1:26  Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
Jame VulgSist 1:27  Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.