Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Jame VulgSist 5:1  Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.
Jame VulgSist 5:2  Divitiae vestrae putrefactae sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Jame VulgSist 5:3  Aurum, et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Jame VulgSist 5:4  Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Jame VulgSist 5:5  Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Jame VulgSist 5:6  Adduxistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis.
Jame VulgSist 5:7  Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.
Jame VulgSist 5:8  Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquabit.
Jame VulgSist 5:9  Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.
Jame VulgSist 5:10  Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini.
Jame VulgSist 5:11  Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Jame VulgSist 5:12  Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis.
Jame VulgSist 5:13  Tristatur autem aliquis vestrum: oret aequo animo et psallat.
Jame VulgSist 5:14  Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
Jame VulgSist 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
Jame VulgSist 5:16  Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua.
Jame VulgSist 5:17  Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Jame VulgSist 5:18  Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
Jame VulgSist 5:19  Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
Jame VulgSist 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.