JAMES
Chapter 5
Jame | VulgCont | 5:3 | Aurum, et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. | |
Jame | VulgCont | 5:4 | Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. | |
Jame | VulgCont | 5:5 | Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. | |
Jame | VulgCont | 5:7 | Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. | |
Jame | VulgCont | 5:8 | Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. | |
Jame | VulgCont | 5:9 | Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. | |
Jame | VulgCont | 5:10 | Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini. | |
Jame | VulgCont | 5:11 | Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis. Et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. | |
Jame | VulgCont | 5:12 | Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis. | |
Jame | VulgCont | 5:14 | Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: | |
Jame | VulgCont | 5:15 | et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. | |
Jame | VulgCont | 5:16 | Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. | |
Jame | VulgCont | 5:17 | Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. | |