Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Jame VulgCont 4:1  Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? Ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
Jame VulgCont 4:2  Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
Jame VulgCont 4:3  Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Jame VulgCont 4:4  Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei constituitur.
Jame VulgCont 4:5  An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?
Jame VulgCont 4:6  Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Jame VulgCont 4:7  Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Jame VulgCont 4:8  Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
Jame VulgCont 4:9  Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
Jame VulgCont 4:10  Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Jame VulgCont 4:11  Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex.
Jame VulgCont 4:12  Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare.
Jame VulgCont 4:13  Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
Jame VulgCont 4:15  Quæ est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
Jame VulgCont 4:16  Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.
Jame VulgCont 4:17  Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.