JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 15
Jere | VulgSist | 15:1 | Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: eiice illos a facie mea, et egrediantur. | |
Jere | VulgSist | 15:2 | Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem. | |
Jere | VulgSist | 15:3 | Et visitabo super eos quattuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. | |
Jere | VulgSist | 15:4 | et dabo eos in fervorem universis regnis terrae: propter Manassen filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus quae fecit in Ierusalem. | |
Jere | VulgSist | 15:5 | Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? | |
Jere | VulgSist | 15:6 | Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. | |
Jere | VulgSist | 15:7 | Et dispergam eos ventilabro in portis terrae: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. | |
Jere | VulgSist | 15:8 | Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. | |
Jere | VulgSist | 15:9 | Infirmata est quae peperit septem, defecit anima eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. | |
Jere | VulgSist | 15:10 | Vae mihi mater mea: quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. | |
Jere | VulgSist | 15:11 | Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. | |
Jere | VulgSist | 15:13 | Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. | |
Jere | VulgSist | 15:14 | Et adducam inimicos tuos de terra, quam nescis: quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit. | |
Jere | VulgSist | 15:15 | Tu scis Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur me, noli in patientia furoris tui suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. | |
Jere | VulgSist | 15:16 | Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei: quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum. | |
Jere | VulgSist | 15:17 | Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. | |
Jere | VulgSist | 15:18 | Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. | |
Jere | VulgSist | 15:19 | Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. | |
Jere | VulgSist | 15:20 | Et dabo te populo huic in murum aereum, fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus. | |