Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 6
Jere VulgSist 6:1  Confortamini filii Beniamin in medio Ierusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum: quia malum visum est ab Aquilone, et contritio magna.
Jere VulgSist 6:3  Ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt.
Jere VulgSist 6:4  Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi.
Jere VulgSist 6:5  Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus eius.
Jere VulgSist 6:6  Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum eius, et fundite circa Ierusalem aggerem: haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.
Jere VulgSist 6:7  Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam: iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
Jere VulgSist 6:8  Erudire Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem.
Jere VulgSist 6:9  Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel: converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Jere VulgSist 6:10  Cui loquar? et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium: et non suscipient illud.
Jere VulgSist 6:11  Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens: effunde super parvulum foris, et super consilium iuvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
Jere VulgSist 6:12  Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter: quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus.
Jere VulgSist 6:13  A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student: et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Jere VulgSist 6:14  Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax: et non erat pax.
Jere VulgSist 6:15  Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
Jere VulgSist 6:16  Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
Jere VulgSist 6:17  Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.
Jere VulgSist 6:18  Ideo audite Gentes, et cognosce congregatio, quanta ego faciam eis.
Jere VulgSist 6:19  Audi terra: Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius: quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt.
Jere VulgSist 6:20  Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? holocaustomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
Jere VulgSist 6:21  Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres et filii simul, vicinus, et proximus peribunt.
Jere VulgSist 6:22  Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
Jere VulgSist 6:23  Sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur. vox eius quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium, adversum te filia Sion.
Jere VulgSist 6:24  Audivimus famam eius, dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Jere VulgSist 6:25  Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici pavor in circuitu.
Jere VulgSist 6:26  Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super vos.
Jere VulgSist 6:27  Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.
Jere VulgSist 6:28  Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupti sunt.
Jere VulgSist 6:29  Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae.
Jere VulgSist 6:30  Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.