Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 35
Jere VulgSist 35:1  Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens:
Jere VulgSist 35:2  Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
Jere VulgSist 35:3  Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum:
Jere VulgSist 35:4  Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliae hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
Jere VulgSist 35:5  Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum.
Jere VulgSist 35:6  Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:
Jere VulgSist 35:7  Et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini.
Jere VulgSist 35:8  Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae:
Jere VulgSist 35:9  et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
Jere VulgSist 35:10  sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster.
Jere VulgSist 35:11  Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Ierusalem.
Jere VulgSist 35:13  Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?
Jere VulgSist 35:14  Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
Jere VulgSist 35:15  Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
Jere VulgSist 35:16  Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
Jere VulgSist 35:17  Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
Jere VulgSist 35:18  Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quae praecepit vobis:
Jere VulgSist 35:19  Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.