JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 20
Jere | VulgSist | 20:1 | Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos. | |
Jere | VulgSist | 20:2 | Et percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiori, in domo Domini. | |
Jere | VulgSist | 20:3 | Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo. et dixit ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. | |
Jere | VulgSist | 20:4 | Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. | |
Jere | VulgSist | 20:5 | Et dabo universam substantiam civitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. | |
Jere | VulgSist | 20:6 | Tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem: et in Babylonem tu venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. | |
Jere | VulgSist | 20:7 | Seduxisti me Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. | |
Jere | VulgSist | 20:8 | Quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. | |
Jere | VulgSist | 20:9 | Et dixi: Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. | |
Jere | VulgSist | 20:10 | Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. | |
Jere | VulgSist | 20:11 | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. | |
Jere | VulgSist | 20:12 | Et tu Domine exercituum probator iusti, qui vides renes et cor: videam quaeso ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. | |
Jere | VulgSist | 20:13 | Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum. | |
Jere | VulgSist | 20:14 | Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. | |
Jere | VulgSist | 20:15 | Maledictus vir, qui nunciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus: et quasi gaudio laetificavit eum. | |
Jere | VulgSist | 20:16 | Sit homo ille ut sunt civitates, quae subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano: | |
Jere | VulgSist | 20:17 | quia non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva eius conceptus aeternus. | |