JOEL
Chapter 1
Joel | VulgCont | 1:2 | Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? | |
Joel | VulgCont | 1:3 | Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. | |
Joel | VulgCont | 1:4 | Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. | |
Joel | VulgCont | 1:5 | Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. | |
Joel | VulgCont | 1:6 | Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis. | |
Joel | VulgCont | 1:7 | Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius. | |
Joel | VulgCont | 1:9 | Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini. | |
Joel | VulgCont | 1:10 | Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. | |
Joel | VulgCont | 1:11 | Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri. | |
Joel | VulgCont | 1:12 | Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum. | |
Joel | VulgCont | 1:13 | Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio. | |
Joel | VulgCont | 1:14 | Sanctificate ieiunium, vocate cœtum, congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum: | |
Joel | VulgCont | 1:16 | Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia, et exultatio? | |
Joel | VulgCont | 1:17 | Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ: quoniam confusum est triticum. | |
Joel | VulgCont | 1:18 | Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt. | |
Joel | VulgCont | 1:19 | Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. | |