JOEL
Chapter 1
Joel | Vulgate | 1:2 | audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum | |
Joel | Vulgate | 1:3 | super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae | |
Joel | Vulgate | 1:4 | residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo | |
Joel | Vulgate | 1:5 | expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro | |
Joel | Vulgate | 1:6 | gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis | |
Joel | Vulgate | 1:7 | posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius | |
Joel | Vulgate | 1:10 | depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum | |
Joel | Vulgate | 1:11 | confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri | |
Joel | Vulgate | 1:12 | vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum | |
Joel | Vulgate | 1:13 | accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio | |
Joel | Vulgate | 1:14 | sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum | |
Joel | Vulgate | 1:16 | numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio | |
Joel | Vulgate | 1:17 | conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum | |
Joel | Vulgate | 1:18 | quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt | |
Joel | Vulgate | 1:19 | ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis | |