JUDGES
Chapter 14
Judg | VulgSist | 14:1 | Descendit ergo Samson in Thamnatha. vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, | |
Judg | VulgSist | 14:2 | ascendit, et nunciavit patri suo, et matri suae, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem. | |
Judg | VulgSist | 14:3 | Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo tuo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. | |
Judg | VulgSist | 14:4 | Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthiim. eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israeli. | |
Judg | VulgSist | 14:5 | Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis saevus, et rugiens, et occurrit ei. | |
Judg | VulgSist | 14:6 | Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hoedum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. | |
Judg | VulgSist | 14:8 | Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. | |
Judg | VulgSist | 14:9 | Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. | |
Judg | VulgSist | 14:10 | Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. sic enim iuvenes facere consueverant. | |
Judg | VulgSist | 14:11 | Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo. | |
Judg | VulgSist | 14:12 | Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: | |
Judg | VulgSist | 14:13 | sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. | |
Judg | VulgSist | 14:14 | Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. | |
Judg | VulgSist | 14:15 | Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui. an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? | |
Judg | VulgSist | 14:16 | Quae fundebat apud Samson lacrymas, et quaerebatur dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero? | |
Judg | VulgSist | 14:17 | Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis. | |
Judg | VulgSist | 14:18 | Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. | |
Judg | VulgSist | 14:19 | Irruit itaque in eum Spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros. quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: | |