Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Judg VulgSist 21:1  Iuraverunt quoque filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
Judg VulgSist 21:2  Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes:
Judg VulgSist 21:3  Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
Judg VulgSist 21:4  Altera autem die diluculo consurgentes, extruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
Judg VulgSist 21:5  Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim iuramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Judg VulgSist 21:6  Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, coeperunt dicere: Ablata est tribus una de Israel,
Judg VulgSist 21:7  unde uxores accipient? omnes enim in commune iuravimus, non daturos nos his filias nostras.
Judg VulgSist 21:8  Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Iabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
Judg VulgSist 21:9  (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
Judg VulgSist 21:10  Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
Judg VulgSist 21:11  Et hoc erit quod observare debebitis: Omne generis masculini, et mulieres, quae cognoverunt viros, interficite, virgines autem reservate.
Judg VulgSist 21:12  Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in Terram Chanaan.
Judg VulgSist 21:13  Miseruntque nuncios ad filios Beniamin, qui erant in Petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eas susciperent in pace.
Judg VulgSist 21:14  Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
Judg VulgSist 21:15  Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.
Judg VulgSist 21:16  Dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Beniamin feminae conciderunt,
Judg VulgSist 21:17  et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel.
Judg VulgSist 21:18  Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti iuramento et maledictione, qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.
Judg VulgSist 21:19  Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad Septentrionem urbis Bethel, et ad Orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad Meridiem oppidi Lebona.
Judg VulgSist 21:20  Praeceperuntque filiis Beniamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.
Judg VulgSist 21:21  Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in Terram Beniamin.
Judg VulgSist 21:22  Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint, atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
Judg VulgSist 21:23  Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum: et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.
Judg VulgSist 21:24  Filii quoque Israel reversi sunt per tribus, et familias in tabernacula sua. In diebus illis nec erat rex in Israel: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.