JUDGES
Chapter 7
Judg | VulgSist | 7:1 | Igitur Ierobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. erant autem castra Madian in valle ad Septentrionalem plagam collis excelsi. | |
Judg | VulgSist | 7:2 | Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus eius: ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum. | |
Judg | VulgSist | 7:3 | Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt. Ex populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. | |
Judg | VulgSist | 7:4 | Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibuero, revertatur. | |
Judg | VulgSist | 7:5 | Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. | |
Judg | VulgSist | 7:6 | Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiiciente, lambuerunt aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. | |
Judg | VulgSist | 7:7 | Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. | |
Judg | VulgSist | 7:8 | Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. | |
Judg | VulgSist | 7:9 | Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. | |
Judg | VulgSist | 7:11 | Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. | |
Judg | VulgSist | 7:12 | Madian autem et Amalec, et omnes Orientales populi fusi iacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quae iacet in littore maris. | |
Judg | VulgSist | 7:13 | Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. | |
Judg | VulgSist | 7:14 | Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae: tradidit enim Dominus in manus eius Madian, et omnia castra eius. | |
Judg | VulgSist | 7:15 | Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem eius, adoravit: et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. | |
Judg | VulgSist | 7:16 | Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum. | |
Judg | VulgSist | 7:17 | Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero sectamini. | |
Judg | VulgSist | 7:18 | Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate, Domino et Gedeoni. | |
Judg | VulgSist | 7:19 | Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. | |
Judg | VulgSist | 7:20 | Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis: | |
Judg | VulgSist | 7:21 | stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes, ululantesque fugerunt: | |
Judg | VulgSist | 7:22 | et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se caede truncabant, | |
Judg | VulgSist | 7:23 | fugientes usque ad Bethseca, et crepidinem Abelmehula in Tabbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephthali, et Aser, et omni Manasse persequebantur Madian. | |
Judg | VulgSist | 7:24 | Misitque Gedeon nuncios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera. | |