JUDGES
Chapter 1
Judg | VulgSist | 1:1 | Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli? | |
Judg | VulgSist | 1:3 | Et ait Iudas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. | |
Judg | VulgSist | 1:4 | Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum, ac Pherezaeum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. | |
Judg | VulgSist | 1:5 | Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum, et Pherezaeum. | |
Judg | VulgSist | 1:6 | Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum eius ac pedum. | |
Judg | VulgSist | 1:7 | Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. | |
Judg | VulgSist | 1:8 | Oppugnantes ergo filii Iuda Ierusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. | |
Judg | VulgSist | 1:9 | Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, in campestribus. | |
Judg | VulgSist | 1:10 | Pergensque Iudas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, (cuius nomen fuit antiquitus Cariatharbe) percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: | |
Judg | VulgSist | 1:11 | atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. | |
Judg | VulgSist | 1:12 | Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. | |
Judg | VulgSist | 1:13 | Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. | |
Judg | VulgSist | 1:14 | Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? | |
Judg | VulgSist | 1:15 | At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. | |
Judg | VulgSist | 1:16 | Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum, cum filiis Iuda in desertum sortis eius, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. | |
Judg | VulgSist | 1:17 | Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. | |
Judg | VulgSist | 1:18 | Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. | |
Judg | VulgSist | 1:19 | Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. | |
Judg | VulgSist | 1:20 | Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. | |
Judg | VulgSist | 1:21 | Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non deleverunt filii Beniamin: habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem, usque in praesentem diem. | |
Judg | VulgSist | 1:24 | viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. | |
Judg | VulgSist | 1:25 | Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem eius dimiserunt. | |
Judg | VulgSist | 1:26 | Qui dimissus, abiit in Terram Hethim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: quae ita appellatur usque in praesentem diem. | |
Judg | VulgSist | 1:27 | Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Ieblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis. | |
Judg | VulgSist | 1:29 | Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. | |
Judg | VulgSist | 1:30 | Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalon: sed habitavit Chananaeus in medio eius, factusque est ei tributarius. | |
Judg | VulgSist | 1:31 | Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: | |
Judg | VulgSist | 1:33 | Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananaeum habitatorem Terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. | |
Judg | VulgSist | 1:34 | Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: | |
Judg | VulgSist | 1:35 | habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testatio, in Aialon et Salebim. Et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. | |