JUDGES
Chapter 3
Judg | VulgSist | 3:1 | Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes, qui non noverant bella Chananaeorum: | |
Judg | VulgSist | 3:2 | ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi: | |
Judg | VulgSist | 3:3 | quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. | |
Judg | VulgSist | 3:4 | Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. | |
Judg | VulgSist | 3:5 | Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Iebusaei: | |
Judg | VulgSist | 3:6 | et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. | |
Judg | VulgSist | 3:7 | Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. | |
Judg | VulgSist | 3:8 | Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. | |
Judg | VulgSist | 3:9 | Et clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: | |
Judg | VulgSist | 3:10 | fuitque in eo Spiritus Domini, et iudicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus eius Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum. | |
Judg | VulgSist | 3:12 | Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab: quia fecerunt malum in conspectu eius. | |
Judg | VulgSist | 3:13 | Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit Urbem palmarum. | |
Judg | VulgSist | 3:15 | et postea clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Iemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. | |
Judg | VulgSist | 3:16 | Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. | |
Judg | VulgSist | 3:19 | Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad Regem: Verbum secretum habeo ad te o Rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus, qui circa eum erant, | |
Judg | VulgSist | 3:20 | ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in aestivo coenaculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. | |
Judg | VulgSist | 3:21 | Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventrem eius | |
Judg | VulgSist | 3:22 | tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. | |
Judg | VulgSist | 3:24 | per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in aestivo coenaculo. | |
Judg | VulgSist | 3:25 | Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem mortuum. | |
Judg | VulgSist | 3:26 | Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit Locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: | |
Judg | VulgSist | 3:27 | et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. | |
Judg | VulgSist | 3:28 | Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: | |
Judg | VulgSist | 3:29 | sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. nullus eorum evadere potuit. | |
Judg | VulgSist | 3:30 | Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel: et quievit Terra octoginta annis. | |