JUDGES
Chapter 4
Judg | VulgHetz | 4:2 | et tradidit illos Dominus in manus Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. | |
Judg | VulgHetz | 4:3 | Clamaveruntque filii Israel ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. | |
Judg | VulgHetz | 4:4 | Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ iudicabat populum in illo tempore. | |
Judg | VulgHetz | 4:5 | Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium. | |
Judg | VulgHetz | 4:6 | Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israel, vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon: | |
Judg | VulgHetz | 4:7 | ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Iabin, et currus eius, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. | |
Judg | VulgHetz | 4:8 | Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam. | |
Judg | VulgHetz | 4:9 | Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. | |
Judg | VulgHetz | 4:10 | Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. | |
Judg | VulgHetz | 4:11 | Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis filiis Hobab, cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat iuxta Cedes. | |
Judg | VulgHetz | 4:13 | et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. | |
Judg | VulgHetz | 4:14 | Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. | |
Judg | VulgHetz | 4:15 | Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus eius, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, | |
Judg | VulgHetz | 4:16 | et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. | |
Judg | VulgHetz | 4:17 | Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. | |
Judg | VulgHetz | 4:18 | Egressa igitur Iahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum: Intra ad me domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius, et opertus ab ea pallio, | |
Judg | VulgHetz | 4:19 | dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. | |
Judg | VulgHetz | 4:20 | Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est. | |
Judg | VulgHetz | 4:21 | Tulit itaque Iahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite, et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. | |
Judg | VulgHetz | 4:22 | Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Iahel in occursum eius, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum, quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum, et clavum infixum in tempore eius. | |