JUDITH
Chapter 15
Judi | VulgSist | 15:1 | Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt, | |
Judi | VulgSist | 15:2 | ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. | |
Judi | VulgSist | 15:3 | Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. | |
Judi | VulgSist | 15:4 | Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes, debilitabant omnes, quos invenire potuissent. | |
Judi | VulgSist | 15:6 | Omnis itaque regio, omnisque urbs electam iuventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. | |
Judi | VulgSist | 15:7 | Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. | |
Judi | VulgSist | 15:8 | Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et iumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum. | |
Judi | VulgSist | 15:9 | Ioacim autem summus pontifex de Ierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith. | |
Judi | VulgSist | 15:10 | Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri: | |
Judi | VulgSist | 15:11 | quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. | |
Judi | VulgSist | 15:14 | Porro autem universa, quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Iudith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. | |