JUDITH
Chapter 12
Judi | VulgSist | 12:1 | Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. | |
Judi | VulgSist | 12:2 | Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. | |
Judi | VulgSist | 12:3 | Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? | |
Judi | VulgSist | 12:4 | Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec, quae cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod praeceperat. | |
Judi | VulgSist | 12:5 | Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. | |
Judi | VulgSist | 12:6 | Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: | |
Judi | VulgSist | 12:8 | Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui. | |
Judi | VulgSist | 12:9 | Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. | |
Judi | VulgSist | 12:10 | Et factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum. | |
Judi | VulgSist | 12:11 | Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. | |
Judi | VulgSist | 12:12 | Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate. | |
Judi | VulgSist | 12:14 | Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. | |
Judi | VulgSist | 12:17 | Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. | |
Judi | VulgSist | 12:18 | Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. | |
Judi | VulgSist | 12:19 | Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quae paraverat illi ancilla eius. | |