JUDITH
Chapter 1
Judi | VulgCont | 1:1 | Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, | |
Judi | VulgCont | 1:2 | ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. | |
Judi | VulgCont | 1:3 | Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium: | |
Judi | VulgCont | 1:4 | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. | |
Judi | VulgCont | 1:5 | Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum | |
Judi | VulgCont | 1:6 | in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum. | |
Judi | VulgCont | 1:7 | Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, | |
Judi | VulgCont | 1:8 | et ad gentes quæ sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, | |
Judi | VulgCont | 1:9 | et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. | |
Judi | VulgCont | 1:11 | qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt. | |