Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Judi VulgCont 14:1  Dixit autem Iudith ad omnem populum: Audite me fratres, suspendite caput hoc super muros nostros:
Judi VulgCont 14:2  Et erit, cum exierit Sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
Judi VulgCont 14:3  Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Judi VulgCont 14:4  Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor.
Judi VulgCont 14:5  Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Judi VulgCont 14:6  Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Judi VulgCont 14:7  Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Judi VulgCont 14:8  Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
Judi VulgCont 14:9  Porro hi, qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.
Judi VulgCont 14:10  Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
Judi VulgCont 14:11  Sed cum venissent eius duces ac tribuni, et universi maiores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis:
Judi VulgCont 14:12  Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium.
Judi VulgCont 14:13  Tunc ingressus Vagao cubiculum eius, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Judi VulgCont 14:14  Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua.
Judi VulgCont 14:15  Et ingressus tabernaculum Iudith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,
Judi VulgCont 14:16  et dixit: Una mulier Hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes iacet in terra, et caput eius non est in illo.
Judi VulgCont 14:17  Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
Judi VulgCont 14:18  Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.