Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Judi VulgCont 3:1  Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ, qui venientes ad Holofernem, dixerunt:
Judi VulgCont 3:2  Desinat indignatio tua circa nos: Melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
Judi VulgCont 3:3  Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ in conspectu tuo sunt:
Judi VulgCont 3:6  Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Judi VulgCont 3:7  Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
Judi VulgCont 3:8  De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
Judi VulgCont 3:9  Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
Judi VulgCont 3:10  excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis.
Judi VulgCont 3:11  Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt:
Judi VulgCont 3:12  nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
Judi VulgCont 3:13  Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subiugari.
Judi VulgCont 3:14  Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
Judi VulgCont 3:15  accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.