Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Judi VulgCont 4:1  Tunc audientes hæc filii Israel, qui habitabant in terra Iuda, timuerunt valde a facie eius.
Judi VulgCont 4:2  Tremor, et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
Judi VulgCont 4:3  Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium:
Judi VulgCont 4:4  et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
Judi VulgCont 4:5  Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos, per quos viæ transitus esse poterat,
Judi VulgCont 4:6  ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
Judi VulgCont 4:7  Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Judi VulgCont 4:8  Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
Judi VulgCont 4:9  Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio:
Judi VulgCont 4:10  et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium Gentibus.
Judi VulgCont 4:11  Tunc Eliachim, sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos,
Judi VulgCont 4:12  dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis, et orationibus in conspectu Domini.
Judi VulgCont 4:13  Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit:
Judi VulgCont 4:14  sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod cœpistis.
Judi VulgCont 4:15  Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,
Judi VulgCont 4:16  ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.
Judi VulgCont 4:17  Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.