Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Judi VulgCont 13:1  Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
Judi VulgCont 13:4  Porro Holofernes iacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.
Judi VulgCont 13:5  Dixitque Iudith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
Judi VulgCont 13:6  Stetitque Iudith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio,
Judi VulgCont 13:7  dicens: Confirma me Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Ierusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam.
Judi VulgCont 13:8  Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam, quæ erat ad caput lectuli eius, et pugionem eius, qui in ea ligatus pendebat, exolvit.
Judi VulgCont 13:9  Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis eius, et ait: Confirma me Domine Deus in hac hora.
Judi VulgCont 13:10  Et percussit bis in cervicem eius, et abscidit caput eius, et abstulit conopœum eius a columnis, et evolvit corpus eius truncum.
Judi VulgCont 13:11  Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Judi VulgCont 13:12  Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.
Judi VulgCont 13:13  Et dixit Iudith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel.
Judi VulgCont 13:14  Et factum est, cum audissent viri vocem eius, vocaverunt presbyteros civitatis.
Judi VulgCont 13:15  Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam iam non esse venturam.
Judi VulgCont 13:16  Et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, iussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
Judi VulgCont 13:17  dixit Iudith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:
Judi VulgCont 13:18  et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
Judi VulgCont 13:19  Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopœum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster.
Judi VulgCont 13:20  Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus eius et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra.
Judi VulgCont 13:21  Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
Judi VulgCont 13:22  Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Judi VulgCont 13:23  Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
Judi VulgCont 13:24  Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:
Judi VulgCont 13:25  quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Judi VulgCont 13:27  Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Iudith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Judi VulgCont 13:28  Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari præcipiam latera tua.
Judi VulgCont 13:29  Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore, cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima eius.
Judi VulgCont 13:30  Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius, et adoravit eam, et dixit:
Judi VulgCont 13:31  Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.