Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Judi VulgCont 2:1  Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Judi VulgCont 2:2  Vocavitque omnes maiores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
Judi VulgCont 2:3  dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subiugaret imperio.
Judi VulgCont 2:4  Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,
Judi VulgCont 2:5  et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum.
Judi VulgCont 2:6  Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
Judi VulgCont 2:7  Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
Judi VulgCont 2:8  Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
Judi VulgCont 2:9  Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Judi VulgCont 2:10  Aurum vero, et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Judi VulgCont 2:11  Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ.
Judi VulgCont 2:12  Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Judi VulgCont 2:13  Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
Judi VulgCont 2:14  Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
Judi VulgCont 2:15  et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iapheth, qui sunt ad austrum.
Judi VulgCont 2:16  Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
Judi VulgCont 2:17  Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
Judi VulgCont 2:18  et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.