Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Judi VulgHetz 3:1  Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ, qui venientes ad Holofernem, dixerunt:
Judi VulgHetz 3:2  Desinat indignatio tua circa nos: Melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
Judi VulgHetz 3:3  Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ in conspectu tuo sunt:
Judi VulgHetz 3:6  Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Judi VulgHetz 3:7  Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
Judi VulgHetz 3:8  De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
Judi VulgHetz 3:9  Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
Judi VulgHetz 3:10  excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis.
Judi VulgHetz 3:11  Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt:
Judi VulgHetz 3:12  nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
Judi VulgHetz 3:13  præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subiugari.
Judi VulgHetz 3:14  Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
Judi VulgHetz 3:15  accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.