JUDITH
Chapter 4
Judi | VulgHetz | 4:1 | Tunc audientes hæc filii Israel, qui habitabant in Terra Iuda, timuerunt valde a facie eius. | |
Judi | VulgHetz | 4:2 | Tremor, et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. | |
Judi | VulgHetz | 4:3 | Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium: | |
Judi | VulgHetz | 4:4 | et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ. | |
Judi | VulgHetz | 4:5 | Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos, per quos viæ transitus esse poterat, | |
Judi | VulgHetz | 4:6 | ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. | |
Judi | VulgHetz | 4:8 | Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum. | |
Judi | VulgHetz | 4:9 | Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: | |
Judi | VulgHetz | 4:10 | et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium Gentibus. | |
Judi | VulgHetz | 4:11 | Tunc Eliachim, sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos, | |
Judi | VulgHetz | 4:12 | dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis, et orationibus in conspectu Domini. | |
Judi | VulgHetz | 4:13 | Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit: | |
Judi | VulgHetz | 4:14 | sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod cœpistis. | |
Judi | VulgHetz | 4:15 | Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, | |
Judi | VulgHetz | 4:16 | ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. | |