Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 8
Judi VulgHetz 8:1  Et factum est, cum audisset hæc verba Iudith vidua, quæ erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Oziæ, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiæ, filii Enan, filii Nathaniæ, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben:
Judi VulgHetz 8:2  et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ:
Judi VulgHetz 8:3  instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
Judi VulgHetz 8:4  Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex.
Judi VulgHetz 8:5  Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
Judi VulgHetz 8:6  et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel.
Judi VulgHetz 8:7  Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Judi VulgHetz 8:8  Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Judi VulgHetz 8:9  Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi.
Judi VulgHetz 8:10  Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium?
Judi VulgHetz 8:12  Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
Judi VulgHetz 8:13  Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
Judi VulgHetz 8:14  Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus:
Judi VulgHetz 8:15  non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
Judi VulgHetz 8:16  Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi,
Judi VulgHetz 8:17  dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
Judi VulgHetz 8:18  quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
Judi VulgHetz 8:19  pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus præter ipsum.
Judi VulgHetz 8:20  Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
Judi VulgHetz 8:21  Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Judi VulgHetz 8:22  Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Judi VulgHetz 8:23  Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Judi VulgHetz 8:24  Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,
Judi VulgHetz 8:25  exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
Judi VulgHetz 8:26  Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quæ patimur,
Judi VulgHetz 8:27  sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Judi VulgHetz 8:28  Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Judi VulgHetz 8:29  Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
Judi VulgHetz 8:30  Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Judi VulgHetz 8:31  ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
Judi VulgHetz 8:32  Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
Judi VulgHetz 8:33  Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Judi VulgHetz 8:34  Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.