MATTHEW
Chapter 3
Matt | VulgHetz | 3:3 | Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. | |
Matt | VulgHetz | 3:4 | Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre. | |
Matt | VulgHetz | 3:7 | Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? | |
Matt | VulgHetz | 3:9 | Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. | |
Matt | VulgHetz | 3:10 | Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. | |
Matt | VulgHetz | 3:11 | Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. | |
Matt | VulgHetz | 3:12 | Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. | |
Matt | VulgHetz | 3:14 | Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? | |
Matt | VulgHetz | 3:15 | Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. | |
Matt | VulgHetz | 3:16 | Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. | |