MATTHEW
Chapter 17
Matt | VulgHetz | 17:1 | Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: | |
Matt | VulgHetz | 17:2 | et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. | |
Matt | VulgHetz | 17:4 | Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. | |
Matt | VulgHetz | 17:5 | Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. | |
Matt | VulgHetz | 17:9 | Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. | |
Matt | VulgHetz | 17:10 | Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire? | |
Matt | VulgHetz | 17:12 | dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. | |
Matt | VulgHetz | 17:14 | Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. | |
Matt | VulgHetz | 17:16 | Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. | |
Matt | VulgHetz | 17:17 | Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. | |
Matt | VulgHetz | 17:18 | Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum? | |
Matt | VulgHetz | 17:19 | Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. | |
Matt | VulgHetz | 17:21 | Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: | |
Matt | VulgHetz | 17:23 | Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? | |
Matt | VulgHetz | 17:24 | Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? | |